monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 4, 15
Montanus tamen aiebat nihil posse melius dici (quam quod Marcellus Marcius dixit:) ex hac parte tyrannus iubet, ex altera lex vetat. 'morieris, (ni)si cecideris'; morere, ne caedas. CESTIUS dixit: tyrannus imperat, ut patrem caedas: non est novum. noluisti facere: laudaturum me putas? ego vero non laudo; alterius ista gloria est. tu fratrem (saltem) imitatus es? ARGENTARIUS dixit: tu patrem cecidisti, cum et legem nosses et fratrem. MONTANUS dixit: parricida, [voluisti] violasti patris corpus, fratris beneficium.